monumenta.ch > Seneca Maior >
>>> Seneca Maior, Controversiae, 9, Casus I

bav1554.66 r  Praefatio HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

0  Seneca Novato, (Senecae), Melae filiis salutem. 1  Iam videbar promissum meum implesse; circumspiciebam tamen, num quid me praeteriret. ultro Votieni Montani mentionem intulistis, et velim vos subinde aliqua nomina mihi offerre, quibus (e)vocetur memoria mea; quae quomodo senilis per se marcet, admonita et aliquando lacessita facile se colliget. MONTANUS VOTIENUS adeo numquam ostentationis (de)clamavit causa, ut ne exercitat(ion)is quidem declamaverit. rationem quaerenti mihi ait: utram vis, honestam an veram? si honestam, ne (***; si veram, ne) male adsuescam. qui declamationem parat, scribit non ut vincat sed ut placeat. omnia itaque lenocinia [ita] conquirit; argumentationes, quia molestae sunt et minimum habent floris, relinquit. sententiis, explicationibus audientis delinire contentus est. cupit enim se approbare, non causam. 2  sequitur autem hoc usque in forum declamatores vitium, ut necessaria deserant, dum speciosa sectantur. Accedit etiam illud, quod adversarios quamvis fatuos fingunt: respondent illis et quae volunt et cum volunt. praeterea nihil est, quod errorem aliquo damno castiget; stultitia eorum gratuita est. vix itaque in foro futurus periculosus stupor discuti potest, qui crevit dum tutus est. Quid quod laudationibus crebris sustinentur, et memoria illorum adsuevit certis intervallis quiescere? cum ventum est in forum et desiit illos ad omnem gestum plausus excipere, aut deficiunt aut labant. 3  adice nunc, quod +ab+ illis nullius interventu excutitur: nemo ridet, nemo ex industria obloquitur; familiares sunt omnium vultus. in foro, ut nihil aliud, ipsum illos forum turbat. hoc, quod vulgo narratur, an verum sit, tu melius potes scire: Latronem Porcium, declamatoriae virtutis unicum exemplum, cum pro reo in Hispania Rustico Porcio, propinquo suo, diceret, usque eo esse confusum, ut a soloecismo inciperet, nec ante potuisse confirmari (tectum) ac parietem desiderantem, quam impetravit, ut iudicium ex foro in basilicam transferretur. 4  usque eo ingenia in scholasticis exercitationibus delicate nutriuntur, ut clamorem, silentium, risum, caelum denique pati nesciant. Non est autem utilis exercitatio nisi quae operi simillima est, in quod exercet; itaque durior solet esse vero certamine: gladiatores gravioribus armis discunt quam pugnant; diutius illos magister armatos quam adversarius detinet. athletae binos simul ac ternos fatigant, ut facilius singulis resistant. cursores, quom intra exiguum spatium de velocitate eorum iudicetur, id saepe in exercitationem decurrunt, quod semel decursuri sunt in certamine. multiplicatur ex industria labor quo condiscimus, ut levetur quo decernimus. 5  In scholasticis declamationibus contra (e)venit: omnia molliora et solutiora sunt. bav1554.66 v in foro partem accipiunt, in schola eligunt. illic iudici blandiuntur, hic imperant. illic inter fremitum consonantis turbae intendendus animus est, vox ad aures iudicis perferenda; hic ex vultu dicentis pendent omnium vultus. itaque, velut ex umbroso et obscuro prodeuntes loco clarae lucis fulgor obcaecat, sic istos e scholis in forum transeuntes omnia tamquam nova et inusitata perturbant, nec ante in oratorem corroborantur quam multis perdomiti contumeliis puerilem animum scholasticis deliciis languidum vero labore durarunt. Lepidus, vir egregius et qui declamatorio non studio ***
Seneca Maior HOME


© 2006 - 2024 Monumenta Informatik